- TENERE
- TENEREapud Optatum, l. 5. Nam et quivis —— scrobem fodere et plantaria ponere potest: imperare, ut teneat, non potest: idem est, quod comprehendere, apud Columellam, l. 3. c. 5. depositae stirpes validô solô, quamvis celeriter comprehendant. Vide quoque eum, l. 3. c. 5. 7. alibi. Solum apprehendere, apud Senec. Ep. 86. prendere, simpliciter, apud Ambrosium de Tobia, c. 13. coalescere, apud Varronem, de L. L. l. 4. et in Vita Virgilii. Hoc imperare non potest vinitor, aut agricultor, dicere vult Optatus, ut stirpes depositae radices agant, ipse non potest nisi optare: efficere eius est, qui adoratur. Hinc in seqq. Est enim hoc solius Dei, de medullis palmitum producere radices coalescentes in terram. Quod ubi factum, tenent plantaria: cum enim comprehendimus, tenemus, Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccl. Script. c. 13. Apud recentioris aevi Scriptores, tenere dicuntur infantes Patrini, seu Susceptores cum baptizantur: hos enim revera in brachiis tenent, dum orationes baptismales a Sacrorum Ministro recitantur, infansque salutari fonte tingitur. Concil. NicaenumArabic. Pisani, can. 22. Ut viri non teneant in baptismo puellas, aut mulieres, neque mulieres teneant masculos. Inprimis in Foro Feudali frequens id verbum, de eo qui praedium a Domino Feudi dependens, et in eius feudo vel dominio, possidet. Inspecie tenere in capite dicitur, qui nullo medio ratione feudi Domino subiectus est; apud Anglos specialius qui a Rege seu Corona feudum suum tenet etc. Qua de vocis notione plura habes in Glossario, Caroli du Fresne.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.